라틴어 문장 검색

Et ecce tot praeliis, tot laboribus omnibus saeculis inauditis in victoria et bono fine completis, duce quoque et universis sociis mutuo commendatis, magni et pusilli, primores et subditi, in terram nativitatis suae reditum parant a diutino exsilio, et palmas victoriae in manu sua referunt, prae nimia pietate lacrymis affluentes super fratribus in exsilio relictis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 108:1)
Aetolos quoque, quamquam non secuti sint regem, sed accersierint, et duces belli, non socii fuerint, si paenitere possint, posse et incolumes esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 268:1)
Dumque illic secure moram faceret, et de urbis custodia sollicite ageret, Baldewinus, frater ducis, cum armis et sociis regia via incedens, in terminos ejusdem civitatis descendit, et in viridario quodam spatioso arboribus consito, quod erat juxta urbem, tentoria ipse suique fautores et comprimores in ordine locaverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 30:6)
Miles otium, socii moram, principes ambitum ducis increpabant.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 43:2)
"quo nos cumque feret melior fortuna parente, ibimus - o socii comitesque, nil desperandum Teucro duce et auspice Teucro:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 77)
At C. Memmius aduocata contione, quamquam regi infesta plebes erat et pars in vincula duci iubebat, pars, nisi socios sceleris sui aperiret, more maiorum de hoste supplicium sumi, dignitati quam irae magis consulens sedare motus et animos eorum mollire, postremo confirmare fidem publicam per sese inviolatam fore.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 33장3)
dissimulant socii coniuratique recedunt, procumbit pariter cum duce tota cohors;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 1:9)
primane et vicesima legiones, illa signis a Tiberio acceptis, tu tot proeliorum socia, tot praemiis aucta, egregiam duci vestro gratiam refertis?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 42장11)
spoliabat gramine campum Miles, et adtonso miseris iam dentibus arvo Castrorum siccas de cespite vulserat herbas, Ut primum adversae socios in litore terrae Et Basilum videre ducem:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:5)
nam Diomedis socios constat in aves esse conversos post ducis sui interitum, quem extinctum inpatienter dolebant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2712)
inde propinquo hoste magis timuere ducem, sic denique factum est ut socius tum forte tuus, mox proditor, illis frustra terga daret commissae tempore pugnae.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 122)
At in Britannia P. Ostorium pro praetore turbidae res excepere, effusis in agrum sociorum hostibus eo violen- tius quod novum ducem exercitu ignoto et coepta hieme iturum obviam non rebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 31장1)
Tum socios, namque omnis eum stipata tegebat turba ducum, sic incipiens hortatur ovantis:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 1:5)
Baldewinus primam petitionem hanc ducis et majorum civitatis non refutans, assumptis ducentis sociis et omni civitatis pedestri et equestri comitatu, castrum Samusart est aggressus, multam vim in virtute suorum hostibus inferens.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 42:5)
ille re subita, quamquam multa simul offunderentur, metus ex imperatore, contemptio ex barbaris, ludibrium apud socios, nihil aliud prolocutus quam 'beatos quondam duces Romanos,' signum receptui dedit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 20장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION